HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 14: De fonte paradisi, et quatuor fluminibus ejus.

#Gen. II

Et fons, vel fluvius egrediebatur ad irrigandum paradisum, id est ligna paradisi. Fons potest intelligi, vel abyssus, id est matrix omnium aquarum, vel fontes per syllepsim, singulare pro plurali. Irrigare autem positum est pro ministrare humorem. Dicitur enim terra circumjacens humectari a fluminibus per tracones, id est per vias subterraneas, vel per meatus quatuordecim stadiis, aut sexdecim. Qui fons dividitur in quatuor flumina. Unus dictus est Phison, qui a Gangaro rege Indiae dictus est Ganges, et interpretatur Phison secundum Isidorum caterva, quia decem flumina recipit, vel immutatio oris, quia mutatur a facie, quam habet in paradiso. Mutatur etiam secundum diversa loca tribus modis. In colore, quia alibi clarus, alibi obscurus, alibi turbidus; in quantitate, quia alibi parvulus, alibi diffusus; in sensu, quia alibi frigidus, alibi calidus: hic circumit terram Hevilath, id est Indiam, et trahit aureas arenas. Alius dictus est Gehon, vel Gihon, vel Igion, qui et Nilus, et sonat hiatus terrae, vel terreus, quia turbidus est: hic circumit Aethiopiam. Alii duo primis nominibus vocantur Tigris, et Euphrates. Tigris animal est velocissimum, et ideo fluvius ille a sui velocitate Tigridi equivocatus est. Hic vadit contra Assyrios. Dicit Josephus quod Tigris dicitur Diglat, quod sonat acutum, vel angustum. Euphrates frugifer, vel fructuosus de quo per quas transiret regiones, quasi notum, tacuit Moyses, quia est in Chaldaea, unde venerat Abraham. Haec quatuor, ut diximus flumina ab eodem fonte manant, et separantur, et iterum quaedam eorum inter se commiscentur, et iterum separantur, saepe etiam absorbentur a terra, et locis iterum in pluribus emergunt. Inde est quod de ortu eorum varia leguntur. Dicitur etiam Ganges nasci in locis Caucasi montis, Nilus non procul ab Atlante, Tigris et Euphrates ex Armenia.